Autorem hymnu Veni Creator Spiritus jest najprawdopodobniej znany pisarz i poeta średniowieczny Rabanus Maurus, arcybiskup moguncki (†856). Jest to jeden z najpiękniejszych, najbardziej znanych i najczęściej wykonywanych hymnów liturgicznych w Kościele.

Veni, Sancte Spiritus (Złota Sekwencja), sekwencja z Mszy św. w Uroczystość Zesłania Ducha Świętego. Uważana powszechnie za jedno z największych arcydzieł łacińskiej poezji religijnej. Autorem hymnu jest najprawdopodobniej Stefan Langton (+1228), Arcybiskup Canterbury, choć przypisywano go również Królowi Francji Robertowi II Pobożnemu (+1031), Papieżowi Innocentemu III (+1216) i innym.

Veni, Creator Spiritus,

mentes tuorum visita.
Imple superna gratia quae tu creasti pectora
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
digitus paternae dexterae,
tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
infunde amorem cordibus,
infirma nostri corporis,
virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus,
ductore sic te praevio,
vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium,
teque utriusque Spiritum
credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
et Filio qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in saeculorum saecula.
Amen

Veni Sancte Spiritus

et emite caelitus lucis tuae radium.
Veni pater pauperum, veni dator munerum,
veni lumen cordium.

Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.
In labore requies, in aestu temperies, in fletu solatium.
O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.
Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est inoxium.

Lava quod est sordidum, riga quod est aridum,
sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum, fove quod est frigidum,
rege quod est devium.

Da tuis fidelibus in te confidentibus, sacrum septenarium.
Da virtutis meritum, da salutis exitum,
da perenne gaudium.
Amen, Alleluia.